- PANNICULARIA
- PANNICULARIAapud ICtos quid sint, discimus, ex Rescripto Hadriani D. de bonis damnat. Non enim bona damnatorum pannicularia significari quis probe dixerit: nec si zonam circa se habuerit, protinus sibi vindicare debebit. Sed vestem, quâ is fuerit indutus, aut nummulos in venteralem, quos victus sui causâ in promptu habuerit, aut leves annulos. Ubi venteralem pro veteralem, quod est in Pandectis Florentinis, reposuit Salmas. Venteralis autem pro Ventralis, eratque zonae genus, quae, quod fundam referret, funda quoque dicebatur. Ligamenta enim et habenas, quibus circa ventrem cingebatur, habebat, et in medio receptaculum, quô nummi continebantur, ut sinum funda, quo lapides conlocabantur; quod Latini scutale dicebant, quod scuti formam referret: Et quorum quaedam quidem simplex habebant, aliae vero triplex, ut ex Livio discimus l. 38. c. 29. Dum autem Ventralis dicitur, intelligitur zona aut fascia, cum vero Ventrale, cingulum subaudiendum est, etc. Vide Salmas. c. 10. ad Spartian. Pescennio Nigro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.